monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 12, 3
Maium tertium, quartum Iunium posuit, in honorem videlicet maiorum ac iuniorum, in quos divisit populum, ut altera pars armis, altera consilio rempublicam tueretur. Contendunt alii Maiam Mercurii matrem Maio nomen dedisse, hinc maxime probantes, quia hoc mense mercatores omnes Maiae pariter Mercurioque sacrificabant. Iunius mensis aut ex parte populi, ut diximus, nominatur, aut, ut Cincius arbitrabatur, Iunonius apud Latinos ante vocatus est: et haec appellatio mensis apud maiores diu permansit, sed post, detritis quibusdam litteris, ex Iunonio Iunius dictus est; nam et aedes Iunoni Monetae Calendis Iuniis dedicatae sunt.